- OETA
- OETAmons in finibus Thessaliae. Doridi a tergo incumbens, optimi helleboriferax, Plin. l. 4. c. 7. Pausan. l. 10. Ovid. Metam. l. 9. v. 165.Implevitque suis nemorosam vocibus Oetam.Morte et sepulchrô Herculis nobilitatus, Plin. loc. cit. Sil. Italicus l. 3. v. 43.Inter quae fulget sacratis ignibus Oete,Ingentemque animam rapiunt ad sidera flammae.Quod Virg. dixit. Ecl. 8. v. 30.—— Tibi deserit Hesperus Oetam.Ita accipiendum, quod in eo monte stellae videantur occidere, sicut in Ida nasci. Haec Servius. Imo potius Virg. dixit, quod ab Oeta oriantur. Vide Turneb. Advers. l. 29. c. 4. et Gevart. ad Statium l. 5. c. 8. Verba Livii l. 36. c. 15. pro ratione erunt: Extremos ad orientem montes Oetam vocant. Hinc factum, ut dies, nox, Sol, sidera dicantur oriri ab Oetâ. De ortu diei Seneca, in Hercule Oetaeo Actu 3. v. 861.Haec, haec renatum prima quae videt diemOeta eligatur. ———Idem in Hercule Furente, Act. 1. v. 132. describens diei ortum:Iam caeruleis evectus equisTitan summum prospicit Oetan.Papinius l. 5. Sylv. 4. v. 7.Septima iam rediens Phoebe mihi respicit aegrasStare genas, totidem Oetaeae, Paphiaeque revisuntLampades. ——Silius l. 6. v. 452.Vix dum clara dies summâ lustrabat in OetâHerculei monumenta rogi. ——De ortu noctis infinita sunt testimonia; duo tantum adducam Catull. Carm. 63. v. 7.Iamdudum Oetaeos ostendit. Noctrser ortus.De cuius versus lectione adi Achillem Stat. Virg. in Culice:Et piger aurato procedit vesper ab Oetâ.Et haec altitudinem montis huius indicant. Longitudine autem maxime patet; incipit enim a Leucade in Epiro, et desinit in sinum Maliacum ad Thermopylas, inter Parnassum et Pindum extensus. Hîc oppid. Oetaea, teste Stephanô, Oetis vero Diodoro, Trachis Straboni. Populi Oetaei, Thucydidi vocantur. Mons hodie Banina, Sophiano. Baudrando Banina, mons Thessaliae asperrimus, in limite Phocidis, cuius extrema ad Ortum Thermopylae. Ibi locus pyra, ubi se Hercules combussit. Ei connectuntur ab auctoribus Corax, Othris et Calidromus. Inter Pindum ad Boream et Parnassum ad Meridiem. Sed longe incipit a Leucade in Ortum. Nomen quoque Sinus maris, Ptol. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.